quinta-feira, 8 de abril de 2010

Summa Huius Operis

O original latino do De Arte Voluntatis começa com uma dedicatória dirigida a D. Juan de Pereda, bispo de Oviedo. Em seguida, apresenta o conteúdo da obra, que transcrevo aqui (traduzirei no próximo post):

SUMMA HUIUS OPERIS
In hoc Opere de Arte Voluntatis, quod nucleus Philosophiae sive Mimus Seneca dici posset, propositum est Authori, ostendere esse artem aliquam gubernandae voluntatis, & docere modum suae directionis. Quemadmodum saltandi ars ab antiquis inventa, ut decenter membra corporis tractarentur; & gladiatoria ars, & fabrilis, ut peritè gubernarentur manus ad feriendum, vel dolandum; & aliorum instrumentorum usus suas requirit industrias: sic esse aliquam methodum, & artem membrorum animi, & potentiarum suarum.
IN LIBRO I.
Probat Author sufficienciam animi sine rebus externis; gaudium non pendere ab illis; unumquemque satis esse suae laetitiae, & pacis gaudium proinde factitium esse; & sub industriam cadens, voluntatisque opifioum esse. Deinde generales aliquas assignat regulas voluntatis, affectuum, & amoris pro ratione obiectorum.
IN LIBRO II.
Addit aliqua, quae ad idem iuvent, & magis probat dicta. Mox praeceptiones aliquas commendas ad tollenda impedimenta facilioris gubernationis huius instrumenti animi. Subiicit tandem regulas aliquas ad illud exercendum ex parte sui quoad modum, & conatum, &c.
IN LIBRO III.
Cùm voluntas pendeat ex rerum cognitione, docet, quo pacto informandas animus sit in alia sua potentia, scilicet, intellectu, ut facilius voluntas flecti sinat. Admonet in primis iudicandi peccata, & opinionis damna: mox adhibet remedia: usum commodum potentiae intellectivae monstrat: praecepta ad id commendat nonnulla: modum invenit praevertendae in bonum opinionis: idoneum memoriae usum demonstrat: alia docet, quae iuvent faciliorem veritatis captum.
IN LIBRO IV.
Iam ad singularia descensurus probat, idoneum esse, & naturalem aliquem affectuum usum: docet specialiter genuinum amoris usum, & quo sine à natura datus, & quibus rebus.
IN LIBRO V.
Pergit ad aliarum affectionum usus, laetitiae, spei, desiderii, odii, irae, timoris, trististiae. Omnes hos affectos probat utiles, & à natura datos ad tuendam animi laetitiam. Demonstrat cuinam usui, & rebus singulis quadrent.
IN LIBRO VI.
Informat specialiter mentem circa legitima, & vera rerum iudicia, ne opinio obstet naturali affectuum usui. Descendit singillatim ad bonorum omnium & malorum examen & comparationem, divitiarum & inopiae, voluptatis & doloris, honoris & ignominiae, vitae & mortis: ut vita optimè instructa mens non obsit legitimo & naturali voluntatis artificio.
Divitur opus in libros, & capita ad marginem annotata: Dissertationum tamen, qua per aliquot capita tractantur, tituli praefiguntur.

Nenhum comentário:

Postar um comentário